monumenta.ch > Ambrosius > 72 > sbsMin.75.94r > bnf13013.41 > bkeCod.22.33r > sectio 789 > csg7.89 > 3 > 2
Ambrosius, De apologia David, § 1 <<<     >>> § 3

§ 2 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 quae patuisse peccato uidetur.
2 namque in secundo Regnorum legimus libro quoniam deambulans Dauid in domo sua regia prospexerit lauantem mulierem - nomen illi Bersabee - formae egregiae et gratia et uultu decoram praestantique admodum facie.
3 quibus inlecebris delenitum potiendi eius sumpsisse affectum.
4 erat autem mulier uiro nupta; Uri nomen marito, cui mandatis regiis conposita scaena est necis.
5 nam etsi nihil ad impedimentum cupiditatis, plurimum tamen ad uerecundiam adulterii obstare uita eius aestimabatur.